라틴어 문장 검색

quantulum enim summae curtabit quisque dierum,unguere si caules oleo meliore caputque coeperis inpexa foedum porrigine?
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장80)
qualis erat nuper tragico pollutus adulter concubitu, qui tunc leges revocabat amaras omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas, cum tot abortivis fecundam Iulia vulvam solveret et patruo similes effunderet offas.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II18)
at hic qui pallidus adfertur misero tibi caulis olebit lanternam;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V43)
multa Pudicitiae veteris vestigia forsan aut aliqua exstiterint et sub Iove, set Iove nondum barbato, nondum Graecis iurare paratis per caput alterius, cum furem nemo timeret caulibus et pomis, et aperto viveret horto.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI3)
sed quae mutatis inducitur atque fovetur tot medicaminibus coctaeque siliginis offas accipit et madidae, facies dicetur an ulcus?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI241)
Commoda tractemus primum communia, quorum haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus audeat, immo etsi pulsetur, dissimulet nec audeat excussos praetori ostendere dentes et nigram in facie tumidis livoribus offam atque oculum medico nil promittente relictum.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI3)
quibus cum simplex et uniformis cibus sit, multo saniores sunt corporibus humanis, et inter ipsas illae morbis inplicantur quibus, ut altiles fiant, offae conpositae et quibusdam condimentis variae farciuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 4:2)
Nam cum cito coquant offas bubulas, in asperis piscibus concoquendis laborant.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 4:2)
Illic videres frutice nobili caules Et utrumque porrum sessilesque lactucas Pigroque ventri non inutiles betas, Illic coronam pinguibus gravem turdis Leporemque laesum Gallici canis dente Nondumque victa lacteum faba porcum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLVII2)
Ne tibi pallentes moveant fastidia caules, Nitrata viridis brassica fiat aqua.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XVII Fascis coliculi1)
offam hinc est diminutio 'ofella';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4201)
puberibus cavlem foliis hoc est adultis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4131)
'caulem' autem medium fruticem, qui vulgo thyrsus dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4135)
quin et caudicibus sectis pro 'codicibus', sicut 'caulem' pro 'colem', 'sauricem' pro 'soricem' dicimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 301)
caurum pro 'corum', sicut 'saurex' pro 'sorex', 'caulis' pro 'colis'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2781)

SEARCH

MENU NAVIGATION